Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 69 --

quem rex ab officio banatus ignominatum deiecit, Iadertinis transmisit. Nunc appetit rex Uenetorum colloquia forte baronum formidine, dulcia prouerbia profatur Iadertinis, sed patet per effectum operis nullam habere efficatiam. Elegit in legatum quempiam ex suis commilitonibus ad urbem Uenetiarum sub specie confirmandi reconciliationem, quam Iadertini instigauerant regem. Sed nihilominus veritas fixa habetur, quod non hac de causa, sed certius et credibilius ipsum transfretasse suscipiendum eius laboris premium et tanti ignominiosi uituperii solutionem, quia idem rex inconsensisse arbitratur.

Et nulla mora, ipso rege ibidem faciente, infregit treguam tertio intrante die Iulii, a partibus Iadrę amota militia discesit, in finesque Aurane suam callem cepit festinare, deinde aliquot dies ibidem ferre inducias ammoto vniuerso exercitu equitare non cessabat ad Panonię partes.

Geminatur nunc obsessis 58v/59 dolor relictis agone nullumque ergo salubris consilii ualent perspicaciter pre tristitia speculari. Incedunt ut a uita priuati, tandem dolum illius tam excelsi principis et tam appetibilem suorum baronum auaritiam, quodsi illo die unanimiter omnes capite mutilati fuissent, maiori merore non deflerent.

10. Lamentatio Iadertinorum aduersus radios fortunę et ad alios

Nec illis ualet conquestus ad radios fortunę, quam magno uociferabant ululatu ac inquirunt: O mirabilis fortuna et inconstans, o machina mundi condita! Que celestium et terrenorum locorum iuste principatum tenes quidue sic sagaciter tuas metas resignasti? Cur in diurnorum non dilatasti prospera euo tua, sed sic repente

Vade retro

Vade porro


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.