Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 66 --

edificia affinius penes sticatum adherere, aliqui trabuchos mirabiliter exercent et aliqui turres seu inimicorum propugnacula accendere procurant et quamplures balistarum et spingardorum properant 56v/57 opponere.

Sed iam Veneti pręparati sicut illi, qui nouerant temporis dispositionem, ascenderant sua edificia, certamen mirabiliter officiant, obstant uiriliter hostibus, copiosos ex ipsis vulnerant et ex opposito isti asperius imprimunt et repellunt et in tantum superant, quod tres turres seu propugnacula relicta intuita sunt nec super ipsis agonizare audent propter sepissimos ictus. Et cum isti conspicerent neminem pugnasse in ipsis tribus pugnis, accedunt ad turrim seu propugnaculum situm inter illa tria relicta, in flamam eandem incendunt. Sed Veneti sagaciter super illam scandunt, obstant combustioni, fundunt lympham et cum grauitate eam extingunt. Maxima pars istius igne extitit consumpta. Iactant etiam Uenetorum tres machinę ęquoris in hostem, neminem preter unum incolam letaliter vulnerant. Non cessant etiam alii trabucelli constructi in sticato, qui erant ultra septeni, prohicere, sed frustra eorum concertatio cernebatur.

Cum autem eiusdem diei nondum tertiarum hora lapsa fuisset et partes sic certantes, Petrus de Canali, capitaneus hostis seu exercitus sticati, intuens signum, quod eidem illi barones, illi regis, patefecerant, cepit suos hortari pugillatores. Et sic iussu capitanei grandis copia virorum ab ipso hostio sticati nimia festinatione est egressa et aliqui sponte per murum eiusdem, quia erat minime altitudinis, fere bini passus, in terram se precipitabant et versus Iadertinos se disponebant. Nullus coadiutor Iadrę eis obstare nititur. Lucide conspicit rex et tota eius turba, nemini imperat ex suis illis fidelibus Iadertinis guttam suffragii prestare, speculatur uniuersus exercitus armis fulgidis decoratus. Nemo properat ipsis succurrere, tanta siquidem fertilitas uirorum pugillatorum ab ipsa contra 57/57' ciuitatem fuit egressa, quod numerum sex miliarium excedebat preter equittantes quorum erat numerus sexcenti equites.



Vade retro

Vade porro


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.