Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: Epistulae ad principes, versio electronica, , 1867 verborum, ed. Vlado Rezar [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [benesa-d-epistulae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 209 --

Diuo Carolo Imperatori, maximo regi Hispaniarum etc.

Christiano uiro quanto dolori esse debeat, quę iactura cotidie fidei recipitur ob male gestam rempublicam, dum diu, ex quo in mutuas cędes ruunt, semper Christianorum peius rabies efferatur, nemoque sit, qui dissidentium animos componeret, uerbis exprimi nequit. Sed dolor omnium communis, at cura, ut malis prouideatur, propria principum, ut eos ratio in hoc reipublicae Christianę statu pręfecit. Atque cum apud diuos imperatores uniuersalis totius Christianismi dominatus resideat, tecumque imperium hodie degat, non ab re uisum, si litteris submonerem, quę fieri in hoc statu operę precium censerem.

Verum ante malorum origo memoria repetenda est. Nec tamen incommode exordiar a generali[ERROR: no reftable :]generali… sententia ] generali sententia FeFr quadam sententia rerum uim et robur penes unitatem consistere, unitateque destructa uires labi; porro in rebus natura constitutis ut formam esse, quę rem perficiat et rationem propriam tribuat, ita partium quoque esse propriam excellentiam peculiariaque munera. Atque inde quam apte rerum ruina olim inuecta sit quis non uideat, imperio imminuto, factionibus excitatis Guelforum Gibilinorumque, ecclesiasticis arma rapientibus, neglecto animi cultu, et omni iniuria dominatum sibi uindicantibus, qui ad eos non pertinet, ut iccirco commune rerum excidium secutum sit, audacibus quibusdam in apertas hereses ruentibus, Maumetanis imperii prouincias opprimentibus, imperioque tot hostibus aduersitatumque multitudini inualido resistere. Quod malum grauius est plerisque putantibus nihil ad se pertinere quam iacturam fides facit.

Verum querelis intermissis quę ratio iniri debeat, ut ex parte malis medeatur, uisum breuibus perstringi. Porro in Christianismi statu duo gladii sunt, temporalis, ut aiunt, et spiritualis. Quorum munere diu ex quo abutuntur. Spirituali enim non excolitur ager animę, ut fructus uitę dignos redderet, et probitas inter homines uelut Lucifer fulgeret, sed omni ingenio statur, ne opes sibi imminuantur. Temporali uirium magna pars decessit destructa corporis integritate, ut simul quoque munera partium conciderint, quę antea sibi (dum corpus constaret) mutuo erant auxilio.

Tantę calamitati ut hodie subueniatur, neminem uideo nisi Maiestatem Tuam, Imperator Auguste, neque rem magnę operę esse. Maiestas Tua apicem totius dominatus tenet: secundum tamen tertium quartumque amplectere et deinceps cęteros. Non Tibi sed omnibus esse[ERROR: no reftable :]esse uelis ] uelis esse FeFr uelis imperator, quibus defendendis augendisque ex aequo incumbas.



Vade retro

Vade porro


Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: Epistulae ad principes, versio electronica, , 1867 verborum, ed. Vlado Rezar [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [benesa-d-epistulae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.