Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532, Venecija; Bec; Bec; Bec; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir]: Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica, Verborum 5603 (pro tem), ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-nadasd.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

Illustrissime et Magnifice domine domine et patrone semper obseruandissime.

Hec ad te scribo manu nepotis mei, qui nuper reddijt ex Turcis, quod ego adhuc non sane recte ualeo; per hos enim dies laboraui morbo ualido, sed dei gratia quotidie firmior sum; opto etiam ut recte omnia etiam tibi tuisque subcedant. A meo discessu ex Hungaria unas dumtaxat tuas litteras accepi, in quibus inter alias significabas, te si indutie succedent, a Stinsicach esse uenturum, eoque me euocaturum; quod utinam faxit, nam haberem pleraque tecum coram loqui. Fama est constans principem Turcorum expeditionem facere in Persas, seque eo proficisci; instituit autem Mexmetbassam Sanzachum Bosnensem in Europa generalem capetaneum, eiusque imperio subiecit omnes acanzias et spachias supra uiginti duos sanzacos. Itaque totus exercitus accedet ad centum millia.

In histis partibus Turchorum fit magna congregatio. Etiam singuli homines de singulis domibus Valacorum coguntur ad militiam, multitudo etiam bouum conqueritur ad uehendas machinas; licet sparserint famam eos uelle munire sua quedam castella nuper exstructa, tamen ego timeo ne uelint uel Bichac uel aliam nostram arcem finitimam opugnare, antequam aliam prouintiam suscipiant. Itaque uos decet esse cautos in rebus uestris. Turchus instruit triremes octuaginta preter piraticas.



Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532, Venecija; Bec; Bec; Bec; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir]: Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica, Verborum 5603 (pro tem), ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-nadasd.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.