Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532, Venecija; Bec; Bec; Bec; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir]: Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica, Verborum 5603 (pro tem), ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-nadasd.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

osseas pro perspicillis; meam tibi qualecunque mitto. Is qui in confinio Italie Ioanem Olassum benigne in tui gratiam olim acceperat dicebatur esse in aula regis, vocaturque Michael Paczner, ciuis Viennensis. Huc recens venit fama fratrem Georgium composuisse cum regina et Cassum bassam cum quatuor zanzachis vulneratos esse sub una arce. Turcus affirmatur parare terrestres et nauales copias in Hungaria, classem enim dicitur subuecturus per Danubium. Res autem Germanice distrahent nostros principes a defensione Hungarie. Cesar enim decreuit contumaciam Madeburgi compescere, cui quidam suppetias contra Cesarem tulerunt. Sunt autem qui censeant nunc agi a nostris de protrahendis induciis. Sed Turcus, ut aiunt, misit ad regem Persarum pro tractanda pace, quo expeditior sese in Hungariam conferat: quod deus auertat, et conatus impios demoliatur. Hec, ut accepi, ita scripsi.

Vale feliciter cum tuis omnibus. Venetijs, 16 Januarij 1551.. Tue illustrissimę et magnificę Dominationis obsequentissimus seruitor Tranquillus
Illustrissimo Domino Domino Thome Nadasdino Comiti in Fogaras Iudici Curie Regię Maiestatis et supremo Regni Hungarię capitaneo etc. domino meo et patrono semper obseruandissimo In Hungariam.


Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532, Venecija; Bec; Bec; Bec; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir]: Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica, Verborum 5603 (pro tem), ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-nadasd.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.