Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1530]: Epistula ad Ianum de Lasco, versio electronica, Verborum 196, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-lasc.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Reverendissime domine, salve!
Magnificus dominus Stanislaus de Lasco, frater Vestrae Reverendae Dominationis,
discedens hinc, commendavit mihi iuvenem Witoslawski, quem redemit
Constantinopoli, ut eum ducerem mecum Hungariam, inde mitterem ad Vestram
Dominationem Reverendissimam. Arbitrabamur enim me ineunte vere in Hungariam
rediturum esse, sed continua per tres menses flagitatione nunquam potui
missionem impetrare. Nunc itaque, quod certo scio mihi adhuc manendum esse hic
aliquot menses, volui dictum iuvenem isthuc mittere per Moldaviam, commendavique
interpreti Moldavorum: ex ipso Vestra Reverendissima Dominatio et successum
fratris sui et omnem statum meum cognoscet. Hoc autem adfirmo me vestrae
familiae addictum et cupidissimum esse, optavique occasionem declarandae huiusce
meae voluntatis. Hic ferme nihil novi est, nisi quod iste potentissimus
Imperator circumcidit tres liberos
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1530]: Epistula ad Ianum de Lasco, versio electronica, Verborum 196, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-lasc.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.