Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
-- -- Scena III.
Maxentius – Catharina – Daemonicus – Typhus – Clitus – Philologus – Sophander
Quum nemo dictis, virgo, reclamet tuis,
Facile reportas te trophaeum iudice.
Adsunt, disertam qui tibi linguam opprimant
Sensusque captent, quos, Sibylla, personas,
Et verba mutent pertinacis pectoris.
Cat: Non si supernis vester oris Iuppiter,
Facundus istuc Mercurius aut advolet,
Permutet animi sensa, quae dixi, mei.
Quae nec potestas inferae Pluto domus,
Manesque cuncti, †quae† queant convellere.
Dae: Quid igitur istuc, virgo, producis novi,
Quod tam obstinata mens sibi fixit ratum?
Cat: Nullum deorum numen esse in fictili,
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
|