Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Previous page

Next page

-- --

Si victa vobis disserendo cesserit,
Munere remittam quemque contentum suo,
Ne sit sub hoste palma vili ingloria.
Typ: Non dona, Caesar, quaerimus, sed gloriam.
Ego mille nostris pusiones artibus
Doctos magister reddidi iam grandior:
His cum puellam, quam refers, confer prius!
Vivere recusem, si puer caussa cadat!
Max: Videte primum, quae virago sit, sophi!
Muliebre nec nos usque miramur genus,
Ut, ni haec novum ferat, has parem tragoedias.
Octaviane, huc imperato virginem
Medium in sophon chorum statim producier!
Oct: Faciam, imperator, quod iubes celerrime.
Trahe huc, satelles, garrulam sophistriam!
Mac: Dii gentium sunt daemones! Me prehendite, 731–65] B 1111–30. 735] C 853. 737–39] C 857–59. 738] Sen. Tro. 1151 audax virago. 749–61] C 863–74. 750] 892. 768] H 671.
Vincite, percutite securi, bestiis
Crudelibus date in cibum vel ignibus


Previous page

Next page


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic