Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Previous page

Next page

-- --

Virtute cuius hostium arma contudit
Indisque praedas rettulit victis graves.
Quartus ex illo Costus est parens mihi,
Rebus nec ipse fortiter gestis minor,
Amore verum motus Aegypti suae 528 stirps] H 444 : stirpis A. 520] Sen. Herc. 89f. I nunc, superbe, caelitum sedes pete, / humana temne. 548] BM 2,233 Quartus ab hoc Costus genitor mihi.
Remeavit istuc, Caesarum partes sequens,
Primasque, quoad vixit, habuit Alexandriae.
Hinc, Caesar, illud quod rogas, nomen traho:
Gentis Lagidae sola sum proles super.
Max: Illustris igitur nata quin genus refers,
Colisve cultos olim avitis regibus,
Ne stemma tantum per nefas in te cadat!
Nam tua feroces lingua poenas postulat.
Cat: Potior parenti cura prudenti fuit
Magnas per artes pectus ornandi meum
Quam segne avitum nomen ignavam sequi.
Hortante patre literatis sub sophis
Puella sensus ad graves mentem tuli,


Previous page

Next page


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic