Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Previous page

Next page

-- --

Minois urna quas movet, consentiant?
Max: Factum nunc est satis mihi per omnia.
Abite, vestras et specus revisite!
Sestertiƻm sed heus, Acili, singulis,
Fac mille detur! Aci: Faxo, Caesar optime.
Hex: Grates habemus maximas, quas possumus,
Caesar, tibi pro liberali hoc munere.
Ich: Agite ergo, vos proceres, virique principes,
De tanto honore gratulantes Caesari
Quem dii deaeque caelites atque inferi
Mundi monarcham maximum renunciant!
Paeana laetum concinite et applaudite!
Por: Faustum esto, et alti coelites faxint ratum!
Liv: Eia, sit istud perpes et constans tibi,
Dominator ampli, Caesar, orbis, maxime!
Sat: Auguste, felix imperator praepotens,


Previous page

Next page


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic