Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Previous page

Next page

-- --

Sunt fata nostri Caesaris? Ast: Secunda sunt
Et fausta prorsus, auspicata et omnia.
Hex: An, imperator, diis ab infernalibus
Audire te delectat etiam oraculum?
Max: Quidni iuvet? Hex: Hic ergo, Caesar, sistito,
Et hunc in orbem caeteri vos cogite!
Omnes suis stent firmiter vestigiis,
Nemo pedem prorsus suo moveat loco,
Nemo loquitor, omnes apertis auribus
Animisque adeste, et auscultate sedulo!
Orce pater, qui sceptra regens Acherontia noctis
Arbiter aeternae umbrarum Erebique potenti
Imperium ditione tenes, Minos, Rhadamante,
Aeace, Plutonis coniunx, Proserpina, votis
Aspirate meis, mihi et intra hunc ilicet orbem
Sistite noctigenarum aliquem, qui fata repandat
Caesaris! Aeternam per noctem atque atria nigra,
Per Phlegetontis aquas, per Cerbereos ululatus,


Previous page

Next page


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic