Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Previous page

Next page

-- --

Ecquid litatus spondet Apis, pontifex?
Ich: Quod sit sacrum felixque semper Caesari!
Nil non secundum dii deaeque suggerunt, 355 dii] H 362 : om. A. ante 356] Hexia, Flamen A. 330–63] H 328–52, 361–70. 332–46] C 661–73. 342] Ov. epist. 1,4,55 cum coniuge Caesare digna; BM 3,737 tu Caesare digna marito. 352 Placet profecto] Plaut. mil. 210.
Qui non paratum dummodo Romae decus,
Sed universum, quantus est, orbem tua
Sub sceptra promittunt et excelsam manum,
Maximus ut exstet principum Maxentius.
Haec sancta divorum ora nostrorum canunt.
Max: Responsa divûm perplacent caelestium,
Sed inferorum nunc quoque mea numinum
Mens gestit an consentiant oracula.
Ich: Faxo, imperator, ut e profundo Tartari
Lacu evocatas audias manes tibi
Eadem asserentes. Max: Scilicet id est, quod volo.
Ich: Age, flamen, huc Erictho, Dipsas, Hexia
Mox advolent! Fla: Curabo, praesul inclyte.
Heus, heus quibus latitatis antris abditae,
Hecates ministrae interpretesque daemonum?


Previous page

Next page


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic