Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Previous page

Next page

-- --

Servanda eodem haec ergo sunt litamine. 74 Constantii] H 70 : Constatii A. 60–125] H 56–121. 60–64] B 406–10, C 432–35. 66] C 32, 551sq. 67] B 427. 69 exsecta … pueris] C 554. 70] B 428. 78–81] B 411–14. 89] C 812.

Scena II. Maxentius – Ichthybolus
At Ichthybole, Iovis supremi pontifex,
Harum peritus doctor unus artium
Suscepti et auctor per magos regni mihi,
Praescribe, quonam sacra ritu perpetrem,
Ut sint Tonanti grata, quae litabimus,
Propensiorque Mars mihi imperium ferat!
Ich: Caesar, potenti qui regis mundum manu,
Cui totus urbis paret assessus patrum
Et totus orbis, quem sibi superi palam
Parem fatentur, ni quod hi caeli polos,
At tu soli arces, castra, populos contines,
Ad omne promptus ecce mandatum tibi.
Max: Novi, Ichthybole, novi, obsequentem te virum,
Omitte tantos laudis ornatus loqui!


Previous page

Next page


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic