Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
-- -- Saltem morare capitis hanc sententiam,
Donec repressum cordis irati iecur
Turba quietum iudicet syncerius!
Vix cessit usquam, quod subitus urget furor.
Max: Unde hae repente sunt mihi sophistriae?
Perage, satelles, imperata strenue!
Tollamus omnes dogmatis stirpes novi,
Ne quid veneni rursus usquam pullulet!
Nemo cadaver, praecipio, truncum levet:
Maneat petendum canibus et soli feris!
Liv: En, sum parata sub tyranno te mori.
Repudio foedus, sponsa quod nuper dedi.
Christus mihi vir est potens deus omnium.
1555sq.] B 1688sq.; C 1763. 1557–623] H 1396–421, 1425f.,
1422–24, 1427–65. 1557–64] B 1673–79; C 1742sq. 1563] Cic. Sull. 88 ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis
inuratur. 1568–70] B 1681–83. 1575–77] B 1684–86; C 1744sq.
1580–84] B 1691–93, 1696sq.; C 1746sq., 1757sq. 1580 Perage ... imperata]
Octavia 438; 874. 1585] C 1752.
Scena V.
Porphirius – Claudia – Melite
O plusquam inhumani hominis haec ferocitas,
Quae nec, quid agitet, nec, quid instet, cogitat,
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
|