Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Previous page

Next page

-- --

Stirpe hinc reiecta Caesaris Constantii.
Tranavi eodem accitus huc oraculo,
Imperii ut altum quod dat occasus decus,
Sic Phoebus oriens sceptra det pari omine,
Totius ut orbis Caesar unus efferar.
Placabo divos mille caesis hostiis,
Qui tam secundos navibus darunt notos,
Ut et tenendi Caesaris donent decus.
Sed et dabunt, nec enim di in altum caelites,
Quem sustulerunt, atque eo colunt modo,
Medio velut suspensum inertes deserunt.
Pergunt favere: ea superis constantia est.
Quos ut benignos dem magis fatis meis,
Litabo per eas, quas prius sensi Iovi
Martive gratas viscera hominum victimas
Tenerumque pueri Christiani corculum.
Ea una diis nostris placebunt sacra, scio.
Istis paravi sceptra nostra ex hostiis,


Previous page

Next page


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic