Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Previous page

Next page

-- --

Quos visa vultus es videre caelicos,
Huc fuit ab illo missus usque nuncius,
Paranymphus alti qui mihi sponsi foret,
Ut nupta Christo sic pudica conforem,
Uti post solutam corporis compaginem
(Quod Caesar, opto, conferat tuus brevi)
Subeam beatos sponsa tum Christi polos.
Liv: Non ille certe mortis inferet malum 1168–72] B 1494–97. 1173–82] C 1577–84. 1189–1191] C 1585–1587. 1195 lacera ... membra] Sen. Ag. 746.
Meus ille coniunx crudus, humani immemor:
Nodosa solvam vincla, libera ut exeas.
Cat: O absit hac me visites caussa, precor:
An ut paratas caelitus mihi nuptias
Et ut peracti serta iam certaminis
Ignava Christo deseram et fallam fidem?
Non fugio, proinde sed magis palmam moror,
Qua me supremus decoret in caelis deus.
Illic quies est grandis et felicitas,
Quae sit per istas comparanda angustias.


Previous page

Next page


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic