Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stafilic, IvanIoannes Staphileus (1472-1528) [1528, Roma]: Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens, 4294 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [stafilic-i-oratio-roma.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1859 --

sacrilegi et homicidae: [ERROR: no reftable :] [ERROR: no reftable :]Is 1, 21 prius gens sancta et populus acquisitionis, nunc populus Gomorrae, semen nequam filii scelerati, socerdotes infideles, socii furum, diligentes munera, sequentes retributiones, de quibus idem Dominus conqueritur per prophetam Esaiam. Filios enutriui, te exaltaui, ipsi autem me spreuerunt, dereliquerunt uias meas, blasphemauerunt sanctum Israel, alienati sunt retrorsum. [ERROR: no reftable :] [ERROR: no reftable :]Is 1, 2-4 Propterea per Curiam uos ultra addentes pręuaricationem, protinusque uolens ostendere quibus percussionibus affligendi simus, subiungit. Terra uestra deserta, ciuitates uestrae succensae igni, regionem uestram coram uobis alieni deuorant. [ERROR: no reftable :] [ERROR: no reftable :]Is 1, 7 Sed ne quisquam arbitretur uaticinium hoc Prophetae iamdudum fuisse impletum in euersione Babylonis et Ierusalem sub uespasiano et Tito Imperatoribus Romanis cum uerba Prophetiae uideantur respicere tempus illud praesens Prophetae, non futurum animaduertendum censeo, iuxta ecclesiasticam ueritatem futura fuisse praesentia Prophetis, quasi iam futura praesentia cernerent oculis mentis ut passim ex sacris paginis facile deprehendimus. Sed ne longe exempla petamus, hoc ipsum in hoc eodem proposito nobis idem Propheta innuit, declarans seipsum uerbis de futuro subiungens. Derelinquetur filia Syon, et desolabitur sicut in uastitate hostili. [ERROR: no reftable :] [ERROR: no reftable :]Is 1, 8 Hanc filiam Syon Ioannes Apostolus in Apocalypsi interpretatur non Ierusalem. Sed Romana prorsus urbem, quod ex illius descriptione, si introspicimus, in aperto est, dum exponens Ioannes, seu uerius unus de septem Angelis, Ioanni uisionem, quam uidit super damnatione mulieris meretricis, sub nomine Babylonis intelligit hanc urbem. Mulier inquit, quam uidisti, est ciuitas magna, quę habet regnum: Quod de regno spirituali uult intelligi, super reges terrae.[ERROR: no reftable :] [ERROR: no reftable :]Apc 17, 18 [ERROR: no reftable :]Roma ab antiquis appellabatur Septemcollis Dicit illam sedere super septem montes, quod proprie Romae conuenit, quae ab antiquis ob hoc potissimum dicta est Septem collis. Ponit sedem quoque illius super aquas multas: quę significant populos, gentes, ac uarias linguas, ex quibus magis quam ulla alia, in orbe praesertim Christiano collecta est haec Vrbs, ut uidemus. Et propterea dicitur communis patria omnium undecunque uenientium. Dicit pręterea plenam esse nominibus blasphemiis, matrem immunditiae, fornicationum et abominationum terrae. Haec quippe uerba demonstrationem huius uerbis magis specificam non exigunt, cum haec flagitia (etsi ubique fere regnent) hic tamen sedem et Imperium habent.

His tot et tantis flagitiis praeuaricationibusque illius enumeratis, subiungit seuerissimam Dei sententiam, quae contra nos hoc tempore funestissimam executionem sortita est. Formula autem sententiae haec est. Quoniam peruenerunt peccata illius usque ad coelum, et recordatus est Dominus iniquitatum, ideo in una die uenient plagae eius, mors, luctus, et fames desolatam facient illam et nudam, et ipsam igne concremabunt. [ERROR: no reftable :] [ERROR: no reftable :]Apc 18, 5-8

Quod si quispiam pertinacius defendere uelit, Apostolum loqui specifice de Babylone. Huic ego respondeo, quod potius quam Apostolus in prima Epistola (teste Diuo Hieronymo, de uiris illustribus) sub nomine Babylonis figuraliter Romam significat, dum inquit. Salutat uos ecclesia in Babylone collecta. [ERROR: no reftable :] [ERROR: no reftable :]Hier. vir. ill. Marc. ((I Petr. 5, 13) Postremo si his locupletissimis testibus non credimus, scilicet per Babylonem urbem hanc significari, effectibus saltem hoc tempore lamentabiliter subsecutis credere oportet. Ex quibus manifestissime constat, quot plura et longe peiora, ut inquit Beatus Gregorius in his nostris tribulationibus uidimus, quam in nostris Codicibus inuenimus. Nam sanctuaria quoque suo, ministrisque sacrorum hoc tempore non pepercit Deus. Ducti sunt indecenter per uicos urbis Cardinales, capti Episcopi, Presbyteri interfecti, sacrę uirgines stupratae ad altaria, in Apostolicoque palatio stabulati equi, Martyrum effossae reliquiae, aperta imo fracta mortuorum sepulchra, et denique quod animus luctu abhorret, dicere, sacratissimum saluatoris corpus, uasculis pro more aureis argenteisue reuerenter conditum, cum ob praedam uasorum, tum propter contemptum (proh dolor, proh nephandum scelus omnibus seculis detestandum) terrae collisum pedibusue

Vade retro

Vade porro


Stafilic, IvanIoannes Staphileus (1472-1528) [1528, Roma]: Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens, 4294 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [stafilic-i-oratio-roma.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.