Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
uel opera mea uellicet, uel consiliis constantiam abroget ac maturitatem. Nimis de te magnifice, ne dicam arroganter praedicas. Ego quoque sentio uani
esse hominis in proprias laudes excurrere absque occasione, sed quum a
calumniatoribus arcessitur in dedecus, laudabile est infamiam quomodocunque a se
depellere: neque te, Caesar, debita laude fraudauerim, si quidem magnum alioquin
et praeclarum uirum semper iudicaui tum in ciuilibus negotiis et administratione
reipublicę, tum etiam imperatoria dignitate bellicaeque fortitudinis operibus,
hac una dominationis immoderata cupiditate excępta; quod ipse certis signis quum
pręuidissem, decreueram tuo capite manibus Marii parentare. Cęterum stultis
amicorum precibus expugnatus tanquam e cauea furentis lęenae catulum emisi, qui
adolescens spiritu uiribusque comparatis orbem sanguine ciuium cruentaret: atque
eam nobilissimam rempublicam, quae meis consiliis atque periculis a seruitute
liberata, ac prope funere erepta pristinę fuerat incolumitati restituta, is,
inquam, flagitiosus Marianorum scelerum minister furore percitus exagitatam
bellis, cladibus funestam, hebetatam uiribus et prorsus exanguem immanissimis
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.