Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

strauere: praeterea si sit insolens imperii modicisque parentibus, quo dignus principatu uideatur, omnia sursum deorsum miscet in uitam et fortunas ciuium debacchatur: in summa timeri mauult quam amari.

CAES.

Nunquam talia mihi uenerant in mentem: nec possum adduci ut credam tantum facinus a Mario cogitatum fuisse.

SyL.

Non uideris, Cęsar, satis cognoscere naturas hominum, pręcipue quum ingenium Marii uafrum, ferox, malignum, ingratum, ac plane rusticum et ad dominationem semper erectum non perspexeris: nam ea, quae hactenus recensui, porro leuia dixeris prę iis quae referenda sunt.

CAES.

Illam iacturam ex disiectis monumentis maiorum et memoria generis oblitterata intolerabilem, nedum grauem accępissemus: praestaret meo iudicio uita carere quam per summam iniuriam in ordinem plebeium coactos amissis ornamentis familię infęlicem spiritum trahere. Sed quę sunt ea qua grauiora dixisti?

SyL.

Vbi generosus iste ex balneo de tanta calamitate publica triumphasset, Gygantum percitus amentia in contumeliam reliquę nobilitatis erexisset statuas flagitiosorum hominum, qui aut legibus agrariis, aut legum abrogationibus,

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.