Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

ILLVSTRI ET MAGNIFICO VIRO D. IANO LASCARI RHINDACENO DOCTRINARVM ET ANTIQVITATIS PARENTI, TRANQVILLUS ANDRONICVS DALMATA, S. D.

CVM MICHAELE NARDINO meo necessario, uiro ingenioso et docto, longa mihi disceptatio fuit de nostrÄ™ nationis homine Diocletiano Imperatore, qui eadem animi magnitudine, qua sublatus erat ad fastigium rerum humanarum, ad priuatam uitam redierat. Quod me defendente, illo contra nitente, eam disputationem sub Caesaris et Syllae persona retuli. In temperando autem stilo non simplex difficultas fuit: nam ratio poscebat ut esset infra oratoriam grauitatem et sua grauissimis personis dignitas attribueretur. Existimaui hanc meam foeturam non nihil ad tuam fortunam pertinere, non autem solandi tui atque confirmandi gratia, in quo uirtus et litterae summum adire periculum uideantur, sed quoniam augustali sanguine ortus, utpote cuius maiores longa serie Constantinopoli imperarunt, uicissitudine rerum ad hanc tenuitatem redactus sis. Quam tu commutationem sic fortiter toleras, ut istud uiuendi genus elegisse uideare. Itaque mitto tibi hunc dialogum ut cum tua forte conferas ac, si probaueris, te authore exeat in manus hominum, et noster Diocletianus uindicetur a calumnia.

Vale.


Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.