Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

inter mortales quam proprio periculo cędem a ceruicibus ciuium repellere, urbem deorumque templa a conflagratione, Italiam ac totum orbem a uastitate conseruare? Haec profecto (repetam enim) haud unius hominis, sed potentiae deorum similia sunt. Huiuscemodi opes ego semper (ut fatear) affectaui, ac si denuo, quod a me deprecor, reuiuiscendi facultas haerbis Aesculapii daretur, sola me plane commoda ciuitatis et ornamenta sibi uendicarent.

CAES.

Non aliter tu, Sylla, uerbis cupiditates tuas prętexis ac multi Gręcorum philosophi barba et baculo uelabant, nam quorsum candidatus ambiebas tribus, singulos prehensabas, discurrebas ut amens in Campo martio comitiis conturiatis alliciendo largitione suffragia?

SyL.

Nimium es, Cęsar, in contumeliam procax: at hercle in primis illud incredibili me delectatione afficit quod nulla fuerim cupiditate stimulatus ad munia bellorum ac reipublicę obeunda. Sed quum de summa rerum ageretur, soli tunc mihi non ambienti, ne optanti quidem causa mea, fuerant honores uniuersi decreto senatus ultro delati; numquam tamen assensi ut fęciales ad aliquos populos mitterentur, nisi iustissimis de causis, tum demum florentem fore rempublicam arbitratus,

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.