Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

ab huiusmodi spe nefaria pestiferisque conatibus deterrerentur, denique ut liceret in ea republica, quam nostri maiores suo sanguine fundarunt, uirtute auxerunt, concordia stabiliuerunt, aris, focis, diis, penatibus, liberis, coniugibus, bonis, industria paratis secure frui peremptis sicariorum cateruis aut expulsis: qui subinde oculis obuersantes, dies anxios, inquietas noctes, iniucundam quoque uitam efficiebant. Igitur criminabere quod profligatis perditissimis hominibus patriaque mea uirtute conseruata, iudicia, quae iacebant, erecta sint, legibus, quae silebant, auctoritas data, postremo suo cuique dignitas et decor ciuitati redditus sit ac restitutus?

CAES.

Nimirum ut ingentes sub hoc prętextu parares diuitias et miseria multorum fieres magnus et formidabilis.

SyL.

Nihil minus, per Iouem, siquidem patrimonium a patre tam amplum accoepi relictum ut uel ad tutelam amicorum satis fuerit: quapropter dixeris imprudenter me rebus nouis ob inopiam studuisse.

CAES.

Id refert perpendas non quantum tibi redierit ex s paternis, sed quam multa appetieris: quo pacto licet et Gargara conderentur in tuis horreis et fluenta LydiÄ™ possideres, tamen ut quispiam Irus egentissimus iudicareris.

SyL.

Tua, Caesar,

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.