Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

quo nostra uirtus non excitata solum, uerum adaucta quoque ac celebris per totum orbem diffusa est.

SyL.

At quidem nec Pompeius, nec Scipio, nec Domitius et reliqui, quos in sublimi uides conspici, licet olim tibi ui coacti succubuerint, nunc tamen nequaquam loco decędent.

CAES.

Dum integrum est non obluctamini pertinaciter meis optatis, alioqui more meo ius uiribus quęram.

SyL.

Neque tuis honoribus inuidemus, neque magnitudine terremur, quin potius haud parum miramur te accepta tanta clade, quam hoc tuum lancinatum uulneribus corpus indicat, quum tantum denique uirium et sanguinis amiseris, nondum resipuisse, atque ex longa tanquam peregrinatione non remigrasse domum. Atqui oportet alios posthac mores induas: nam hic et alio iure uiuitur et aliis legibus coercemur. Fortuna res humanas pro libidine uersat ac miscet: huic eripit, dat alteri: amicior his quos inuocata non respexit, quam quos obsequentissime ditauit: multos euehit altius ut per ludibrium ruina maiore humo illidat, minime per Iouem cęca uel bruta, ut temere a quibusdam cęcis et prorsus inexpertis taxatur; alioquin esse oculatissimam et perspicacissimam satis constat, quod mortalitate nuper deposita

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.