Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

et mox defunctum referent inter diuos aris, apud quas uotis se obligent meo nomini constructis. Cur igitur moror, et primum (si repugnarit) sella non detraham et deturbem?

SyL.

Vt uoluit oculos accensos, ut indignabundus secum meditatur truci nos subinde uultu inspectans perinde quasi minitetur: bellum tibi paratum cerno, nec enim poterit unquam uel odium eius in te uel ambitio conquiescere.

POM.

Vide potius Sylla ne tecum contendat, siue cum Bruto, quorum dignitas illustriore loco sita est; mecum olim armis decertauit qui reliquos omnes ea tempestate uirtute honoribus auctoritate superaueram: nunc quoque, certus sum, qua mentis est uecordia, maxime illustria inuasurum. En recta perficiscit ad te Sylla, sed non reor magnopere timendum, quin nullos secum ueteranos adduxerit.

CAE.

Sylla cur cessas? Quin descendis actutum? non didicisti ab istis sectatoribus tuis inuictam Cęsaris magnitudinem, cuius gratia ei locus iste destinatus est? Nam Brutum minime uidetur ęquum suo loco mouere: non mehercule qui nescio cuius libertatis assertor et uindex fuisse nuncupetur in admodum tenui ciuitate uelut incunabulis nostri amplissimi imperii, sed cum ob solam antiquitatis memoria et admirationem, tum maxime qui ipso Bruto consularis impii auctore hic honor ad nos tamquam per manus traditus peruenerit

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.