Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- xx --
orchestra consederunt: agnosco Syllam, Pompeium eiusque liberos, Catonem,
Scipionem, Petreium, Domitium, Afranium, Faustum, L. Caesarem, et alios
permultos, qui mecum de imperio et uita dimicarunt. Rursus in subseliis (quę res
meum dolorem exulcerat) C. Marium cum C. filio, Carbonem, Lepidum, Cinnam,
Sertorium, Curionem, Antonium, Dollobellam, et reliquos nostrę factionis in
obscuro abiectos latere. In uarias mehercule sententias anceps distrahor: nec
satis liquet damnem an rideam decreti huius auctorem, si modo quicquam huiusmodi
uel princeps uel iudices uoluerint statuere, utrobique uictores et uicti,
utraque pars Imperatores et Legati, illorumque pariter atque horum res praeclarę
memorantur. Illi tamen fastigio euecti in humi depressi sunt: illis sublimis
locus, his contigit abiectus. Porro mihi deberi supremam sedem uel inimici
fatebuntur: quis enim temere se uel nostrae magnitudini uel gloriae ęquauerit?
uictus in acie numquam, uictor semper euasi: splendidissimos triumphos ęgi,
pulcherrima erexi Trophęa, ad extremum uitae perpetuum dictatorem et monarcham
senatus populusque Romanus, Gręci et barbari uenerati sunt, ac ueluti numen
aliquod adorarunt,
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
|