Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

atque pulcherrimam rempublicam in crudelissimam Tyrannidem conuerteret eaque solus per summum nefas potiretur: quo uidelicet summo loco conspicuus absque arbitris magistratus distribueret, prouincias ordinaret, conscriberet exercitus, inferret bella, stupris et adulteriis impune abuteretur, ac ea faceret omnia quę collibuissent. Hic omnes suas cogitationes collocauerat, hanc solam existimabat fęlicitatem, perinde quasi huiusmodi status (ut alię res humanę instabiles ac perbreues sunt) non dicam immortalis, sed futurus esset diuturnus: praesertim quum nullo iure, nullis legibus, nulla pia causa per fortunas, sanguinem, uulnera, caedes multorum istuc peruenisset. Siquidem odia grauiora, tametsi recentibus in malis plaerumque metu se cohibent a uindicta, mox tamen tanquam ex abdito prorumpunt ac in auctorem malorum repente grassantur.

CAES.

Deum immortalem, quid ego uideo, ingens profecto monstrum si uera uisio est: atque utinam somniarem et hoc spectaculum euanidum redderetur. Sed corneis nimirum, non eburneis oculis aspicio: quod me non solum delectatione non afficit, sed pęne dolore examinat, omnes aduersarii primi atque illustres regum ad latus in

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.