Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- xx -- ueram gloriam ac nominis aethernitatem
assecutum ex cuius industria uel gentes uel urbes uel nationes nullius
iniuria iacturaque ingens emolumentum percęperunt. Caue, Caesar, imperitum
uulgus imitatus temere credas quemquam istorum, siue Cyrum, seu qui in
anxietatem Alexandri ac Democriti uanitatem diffunduntur, quasi beatos
laudibus extolli debere: nisi uelimus insatiabiles et effrenatas cupiditates
ac scelerata facta in rebus honestis connumerare. Quibus gentibus illę
rapinę, non uictorię, Macedonis Alexandri (nam hunc audio maxime rerum
gestarum admiratione crebrari) latronis more in bona, uitam, libertatem
miserorum hominum grassantis usui ac non potius calamitosae fuerint? Ipsi
quoque Macedones postmodum sibi funestas experti sunt, quum in diuidenda
praeda dissentientes mutuis cladibus uulgo sternerentur. Sed aliquantisper
publico blandiamur errori, adiuuemus tuam insaniam, ubi nihil a pertinacia
decedis; esto magnitudine rerum gestarum terras mariaque fama tui nominis
impleuisti, unicuique potentissimorum et clarissimorum regum gloria
antecęlluisti, omnia denique tuis optatis obsecundarunt, ut fęlix tua et
aliorum persuasione
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
|