Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
frequentes praedicentur: quae res absque sudatis et anhelis laboribus, id est, quod aiunt, citra puluerem et sudorem ne Iouis quidem filio (quo tuis utar exemplis) concessum fuit. Haud facile dixerim uaniorem opinionem an magis pestilentem induerint
mortales: quae adeo altas ęgit radices, ita mentibus obcęcatis adhęsit, ut
ad nullas rationes oculos aperiri patiatur. Quippe ratio iampridem persuasit
constantem gloriam nequaquam ex iis rebus scaturire, quae licet magnę sint,
cum scelere tamen affinitatem contraxere: alioquin Phaeton et Herostratus
incendiarii manibus impio facinore contaminatis cęlo terraque cari
haberentur: quos tamen omnia sęcula, omnes hominum aetates uno ore
infamarunt. Nam Herculis memoria summa cum ueneratione colitur, quod ex
ipsius erumnis ingentia in mortales commoda redundarunt. Neque ego laudem
Iouis ex eo constare putauerim quod uictor pręlio Titanas et Gygantes
deleuerit (ad uindicandam impietatem necessitas impulerat), caeterum quia
publicam agens utilitatem cumulauerit amplissimis beneficiis humanum genus
aeque propriis ingenii uiribus atque beneficos liberos procreando. Igitur
eum uirum dicemus
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.