Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

et ob haec segnius telis se obiectante uexillum abripiendum et in armatorum agmina proiiciendum quod manipuli deprecandę ignominię gratia fortiter pugnando recuperent. His atque aliis distringi malis necesse est, quae a neutro nostrum, dum exercitibus deuincti mortalitate pręessemus, abfuere.

CAES.

fateor esse labore ingentes perferendos et maxima pericula: quae tamen incredibilem gloriam pariunt: illa quidem choreas, conuiuia, somnum ueluti pestem abominata per senticosa loca pendentesque rupes uagatur, difficilis inuentu, difficilior apprehensu, plęrunque multis armatorum cateruis uallata, per aciem nouaculae rerumque mille discrimina adeunda irritos mortalium conatus amplexu lubrico facit, nec aliter ferme quam cruentum cędibus comitatur. Quocirca Sardanapalus et Xerxes, quum se luxuriae et inertię dedissent, nullum sui celebre nomen posteris reliquerunt. At Semiramis, et Crius inclytis operibus gloriam immortalem assecuti sunt, quorum fama uigebit memoria sęculorum sempiterna. Proinde qui propagationi nominis ac ęthernitati student, uitam periculi obiectant, ut uno aut altero memorabili facinore inter uiros illustres connumerati

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.