Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

fideliter abscondit. Quod si etiam in manus hostium inciderit, paruo precio redimitur. Imperator paludatur, ab omnibus cognoscitur, petitur ab omnibus, undique in eum, quod uictoriae pręmium sit, tela proiiciuntur. Cui fugere inclinata iam acie cum dedecorosum tum quoque minime tutum est, capi uero grauius morte ducitur. Quam alacris reuinctis post terga manibus et pedibus cathenarum pondere grauatis currum uictoris prosequeretur? quibus oculis intueretur, quibus perferret auribus contumelias et probra quum quadrupedis in morem curuatus equum hosti conscendenti ceruicem submitteret? Quae nex tam atrox est quin fęliciter cum tanta commutaretur ignominia? Itaque quum ex sola uictoria salus et summa rerum pendeat, totis uiribus adnititur ut Iupiter Capitolinus recentem gremio laurum accipiat: quasi amens hinc inde cursitat, alios hortatur, strenue pugnare obtestatur, alios pugnam capessere, modo fessis et uulneratis e pręlio subductis integros substituit, modo cornu laboranti subsidium immittit, ac, ubi maius certamen est, plurimus sese mediis immiscet hostibus: iam fugientium ceruix in hostes intorquenda signiferoque perculso formidine

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.