Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

huiusmodi curis assiduis pensitanda, quibus nauarchi uelut exitialibus colubris impallescunt). quid in magno imperio constituti, quos omnes quarta luna genitos crediderim non secus ad sęse mala attrahentes, ac Cęcias nubes? quantas commotiones, quot aestus, quas tempestates et subitas procellas in magna morum et linguarum dissimilitudine, ambientibus undequaque saeuis et minacibus hostium copiis, non cogitent sibi perferendas? Quod ingens regnum, aut quę respublica potens diu uel externorum bellorum uel domesticarum seditionum fuit immunis? haud quiescit unquam genus humanum, nec statu, quem fors obtulerit, contentum est. Quippe natura mortalium in hoc praua dici et existimari debet, quod in suo quisque negotio hebetior semper nouas res molitur, sperans, si conditionem fortunae mutauerit, successus meliores adepturum. Proinde bis duntaxat a Romanis in tot aetatibus in tanta annorum reuolutione templum Iani clausum est, aliis atque aliis bellis ueluti capitibus Hydrę succrescentibus: quae quum aliquando breui tamen interuallo conquieuissent, ciuilibus discordiis exagitabantur: quod malum intestinum citius uel amplissima imperia quam ullus hostis euertit.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.