Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- xx --

Excubat in ostio latrator Cerberus terribilis aspectu, nec minus diligens quam truculentus ianitor, adeo ut ne Mercurii quidem soporifera uirga falleretur; uerisimile est Ditis quoque prouidentia passim dispositos esse custodes qui seditiones atque tumultus, siqui subito exorirentur, compescerent atque comprimerent. Quin etiam demandatum aliquot fidioribus (quamquam haud scio quid possit esse fidum in tanta Tyrannide) ut infidias, conpirationes, omnia denique consilia explorent ac deferant ad ipsum principem. Sed o uanam meam mentem ac prorsus immutatam: quam indignas cogitationes magnitudine Cęsaris sugessit: dii faxint ut nihil minus cupiam, quam aut in ambienda dignitate aliqua deprecandaue contumelia, si qua innocens iniuria perstringar, ante cuiusque pedes uolutari aut refugere, si deposcar in labores, pericula, tormenta, cruciatus, demum quamlibet honoris et famae dimicationem. Reminiscere te Caesarem, qui peruicaciam inimicorum armis contundere maluisti, quam uirtutis rerumque bene gestarum ab inuidis et ingratis ueniam deprecari: tum subeat nunquam in tuum pectus ne minimam quidem formidinem descendisse: sed inuicto semper animo

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527]: Dialogus Sylla, versio electronica., Verborum 15372, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-sylla.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.