Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522, Nurnberg]: Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nurenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica, Verborum 2137, ed. Violeta Moretti [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [frankapan-b-oratio-croatia.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
nos aliis significes, sed nostris alimenta pro suis pecuniis praebeas; nihil caesari nostro pendas ac des, nisi parvum aliquod honoratum munus, quo ille suum te tributarium agnoscat. Promitto tibi cesaris nomine, omnia tua tuta fore, et super his a caesare ipso te confirmatorias literas accepturum. Tum mihi undique angustie erant, et quid ad ea responderem, ex tempore vix in mentem veniebat. Collegi tamen me et annuente numine recusavi (ut debui) me cum eo ullo modo foedus initurum. Unde quamprimum equites aliquot et mille pedites, qui nominantur martolossi ex istis nostre religionis hostibus, mea invadere caeperunt, in sylvisque abditi et absconditi assidua mihi in nemorosa comitatus mei parte damna inferunt: omnia diripiunt et exurunt, agricolas ac quoscunque inveniunt, spoliant abducuntque. Ex quo factum est ut abductis omnibus castella tria presidiis denudata sola mihi reliquerint, ut ne unus quidem minimus remanserit. Quocirca tanto occurrere cupiens discrimini huc ad serenissimum conspectum vestrum, optimi et maximi principes, veni. Nomine totius Croatiae, nomine vestro, nomine universae reipublicae christianae opem imploro. Res nostra non eget mora. Maturate, maturate auxilium. Me, quaeso, qui in fide permanere, qui parentum meorum, qui inter senatores et optimates
Romanos semper claruerunt quique huic Sacro Imperio deditissimi fuerunt, qui quicquid in
Dalmacia, Croatia et Sclavonia possederunt, hoc valida solum manu, multo sanguine ac
caede, et secundo contra communes Proinde Celsitudinibus Vestris coram intimamus, significamus, pronunciamus, non absque
ingenti altae mentis cruciatu, gravissima haec atque communia pericula. Vos, pro sapientia
vestra ac opulentia instanti ruinae (quod potestis), nos, Croatiam et finitimas eripite
provincias vestras. Ne patiamini nos nostraque crudelissimis hostibus praede esse. Satis
iniuriarum et cladum plus quam credi possit hucusque ab illis perpessi sumus. Vos, inquam,
ut veri
Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522, Nurnberg]: Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nurenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica, Verborum 2137, ed. Violeta Moretti [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [frankapan-b-oratio-croatia.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.