Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522, Nurnberg]: Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nurenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica, Verborum 2137, ed. Violeta Moretti [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [frankapan-b-oratio-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 5 --

nos aliis significes, sed nostris alimenta pro suis pecuniis praebeas; nihil caesari nostro pendas ac des, nisi parvum aliquod honoratum munus, quo ille suum te tributarium agnoscat. Promitto tibi cesaris nomine, omnia tua tuta fore, et super his a caesare ipso te confirmatorias literas accepturum.

Tum mihi undique angustie erant, et quid ad ea responderem, ex tempore vix in mentem veniebat. Collegi tamen me et annuente numine recusavi (ut debui) me cum eo ullo modo foedus initurum. Unde quamprimum equites aliquot et mille pedites, qui nominantur martolossi ex istis nostre religionis hostibus, mea invadere caeperunt, in sylvisque abditi et absconditi assidua mihi in nemorosa comitatus mei parte damna inferunt: omnia diripiunt et exurunt, agricolas ac quoscunque inveniunt, spoliant abducuntque. Ex quo factum est ut abductis omnibus castella tria presidiis denudata sola mihi reliquerint, ut ne unus quidem minimus remanserit. Quocirca tanto occurrere cupiens discrimini huc ad serenissimum conspectum vestrum, optimi et maximi principes, veni. Nomine totius Croatiae, nomine vestro, nomine universae reipublicae christianae opem imploro. Res nostra non eget mora. Maturate, maturate auxilium.

Me, quaeso, qui in fide permanere, qui parentum meorum, qui inter senatores et optimates Romanos semper claruerunt quique huic Sacro Imperio deditissimi fuerunt, qui quicquid in Dalmacia, Croatia et Sclavonia possederunt, hoc valida solum manu, multo sanguine ac caede, et secundo contra communes sacrosancte [ERROR: no reftable :]Correxi ex sacrosanctem religionis hostes Marte quaesierunt, si fas fuerit, ac divina concesserit gratia insistere vestigiis opto, ab imminenti periculo ac pernicie defendite. Etenim si Croatia (quod Deus avertat) amitteretur, propter asperitatem montium, sylvarum, fluminum, castellorum munitissimorum ac validissimorum situm inexpugnebilem, vix tota christiana respublica longo annorum intervallo, maximisque sumptibus et plurima sanguinis effusione eam recuperaret. Nos certe mendicare nolimus, quemadmodum ipse Romae Graecos, Misos, Servianos, Albanenses plerosque magnos ac principes viros mendicare vidi, et in paupertate mori.

Proinde Celsitudinibus Vestris coram intimamus, significamus, pronunciamus, non absque ingenti altae mentis cruciatu, gravissima haec atque communia pericula. Vos, pro sapientia vestra ac opulentia instanti ruinae (quod potestis), nos, Croatiam et finitimas eripite provincias vestras. Ne patiamini nos nostraque crudelissimis hostibus praede esse. Satis iniuriarum et cladum plus quam credi possit hucusque ab illis perpessi sumus. Vos, inquam, ut veri legittimique principes christiani orthodoxae fidei protectores ac propugnatores misereamini, misereamini nostri.



Vade retro

Vade porro


Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522, Nurnberg]: Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nurenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica, Verborum 2137, ed. Violeta Moretti [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [frankapan-b-oratio-croatia.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.