Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522, Nurnberg]: Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nurenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica, Verborum 2137, ed. Violeta Moretti [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [frankapan-b-oratio-croatia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 4 --

Hungarie rex, dominus noster gratiosissimus amisso optimo ac munitissimo castro Nanderalbam nec iuvare nos nec tueri potest. Ex quo fit, ut sine auxilio vestro in praesentia a Turcarum feritate nequaquam tuti esse possimus. Igitur si unquam adversus truculentum hostem evigilandum fuit, nunc maxime evigilandum est. Illi siquidem animi pariter ac vires tanquam crevere, ut iure optimo metuendus sit. Nanque (proh dolor ac dedecus nostrum) supra mille Hungarica milliaria imperium suum auxit iamque christianis omnibus crudele iugum horrendaque supplicia minitatur.

Memoria dolenter repeto supra centum arces, castella, oppida ab illo esse nobis tum deleta, tum adempta; iamque omnia deserta. Et lachrymabundus refero illas immanes belluas (quod his oculis vidi) saepenumero miserabili nostrorum strage omnia conplesse: liberos ante ora parentum, viros ante uxorum conspectum obtruncasse, abduxisse uxoresque spectantibus miseris maritis stuprasse, violasse bimosque ac trimos infantes quos abducere nequirent coram matribus discerpsisse, sacerdotes ac grandevos homines per humum, dum eis spiritus superesset, atrociter pertraxisse illisque afflictis onera humeris imposuisse, puerosque portandos dedisse in eosque tantorum impatientes laborum agmine facto, ut animam exhalarent, deseviisse; omni denique crudelitatis genere usos fuisse.

Cogitent quaeso celsitudines vestrae: si Croatia in Turcarum ditionem (quod Deus optimus avertat) deveniret, quae miseris christianis laborum ac malorum meta foret. Profecto nulla. Pateret illis belluis pro libidine aditus non difficilis in quascunque terras. Possent quascunque depopulari provincias, quaecunque celsitudinibus vestris subiecta oppida diripere et cremare. Et tua res agitur, paries quum proximus ardet.[ERROR: no reftable :]Hor. Epist. 18, 84.:
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet
et neglecta solent incendia sumere uires.

Ad haec sciant celsitudines vestrae superioribus mensibus Turcarum ductorem, quem bassa appellant, proprium ad me misisse nuncium, qui referret, velle eum faedus mecum et pacem inire. Itaque ille apud me orsus est: Scis te, o comes, in Croatia unum et solum superesse, caetera omnia amissa sunt. Te ipse satis defendere non potes. Quum enim Hungariae rex caesari nostro resistere nequeat, qui victricibus armis latissima sultani regna et totam penitus Asiam sibi subegit atque subiugavit, quo tu poteris modo illius impetum sustinere. Terrae et castella tua Theutonicis, Carnis, Styriis finitima sunt. Per ea nobis faciendum est iter in quamcunque velimus Sclavoniae, Istriae, Italiae, Germaniae partem excursiones facere. Nam solum flumen Colapis, quod leviter transfretari ab equitatu potest a principe Ferdinando tuum dividit territorium. Hoc solum petit imperator noster: nullius christiani custodem ac speculatorem in terris tuis teneas, nec bombardarum horrisono strepitu adesse

Vade retro

Vade porro


Frankapan, Bernardin (1453-1529) [1522, Nurnberg]: Bernardini de Frangepanibus comitis Segniae, Vegliae, Modrusiique etc. Oratio pro Croatia Nurenbergae in Senatu Principum Germaniae habita XIII. Cal. Decemb. An. Ch. M.D.XXII, versio electronica, Verborum 2137, ed. Violeta Moretti [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [frankapan-b-oratio-croatia.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.