Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1522]: Dalmatiae encomii principium, versio electronica, 7 versus, verborum 41, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [vrancic-m-encomium.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 11v --

pręterire alię, nonnulle obuiam properare, vniuersę moueri et concurrere videantur. Et illarum pars potior aratri ligonisque patiens, feraxque fructibus quibus a seculo plurimę damnatę sunt prouincię. Quis piscium infinitam copiam varietatemque, quis magnitudinem, nobilitatem, saporemque enumerare posset? Vt ostrea aliaque conchilia preteream, quorum nullibi nec copia nec magnitudo maior reperitur, illa est vnica ni fallor regio quę dat mensis diuitum Dentale coronatum, piscem precipuę nobilitatis singularitatisque Phenicię proximum. Et cum late illi maria omnia pateant, solę portus Sibenicensis angustię placuerint. Iam vt ad propositum reuertamur: numquam eo mari siue retia, siue hami frustra extrahuntur: et ęque se aliquis fuscina exercere media luce potest, ac in syluis venabulo. Nec vnquam vlla tam sęua maris incumbere poterit tempestas, si vel tota Aeoli cohors facta seditione sydera Adriatico miscere conetur, te a solatio piscaturę prohibere valeat; presertim tot inter promontoria, tot valles, portus, sinus, euripos, anfractus, secessusque placidissimos malacissimosque. Ad quę loca omne genus marini pecoris tunc, profundi et euersi pelagi, procellas, iactationisque molestiam fugiens, te sequitur. Eam nimirum tranquilitatem querens, quam retia hamique et fuscinę tuę .



Vade retro

Vade porro


Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1522]: Dalmatiae encomii principium, versio electronica, 7 versus, verborum 41, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - oratio] [numerus verborum] [vrancic-m-encomium.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.