Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Et auxerat regis contemptum casus et caedes duorum Hungariae nobilium uirorum indigne a quodam Boëmo in rixa subito exorta interemptorum. Quorum caedem, quum rex ulcisci deberet, ne Boëmos gentem bellica uirtute illustrem sibique deditissimam ab se alienaret, inultam esse magna Hungarorum consternatione passus est, tametsi humanissima et tempori conuenienti[ERROR: no reftable 1:] oratione caedis auctorem sibi condonari a principibus, qui illi perduellionem iudicaturi erant,[ERROR: no reftable 2:] contenderit. Atque iccirco sunt, qui credant Hungaros a Turca, Hungaricae discordiae haud ignaro, legatione[ERROR: no reftable 3:] in speciem pacis petendae missa, fraude actos, quo improuidos ac de bello nihil suspicantes adoriretur. Igitur conuocatis amicis, quibuscum de maioribus rebus consultabat, ad eos de bello Hungaris inferendo refert. Et quo populares ad bellum ineundum uehementius accenderet, ementitur nulla regii decoris habita ratione, in uulgusque spargi imperat Hungaros sublato gentium iure legato suo aures et nares praecidisse. Nec uanitas tanto regi apud Turcas infamiae fuit, sed potius ― ita mores Machometanorum sese 322 habent ― prudentiae assignata est. Caeterum quoniam animaduertebat animos quorundam amicorum ac purpuratorum a bello Hungaris inferendo haud parum abhorrere, nec facile ad eam expeditionem Hungarici nominis metu impelli, Pyrrhi Mustaphae suasu, qui et apud ipsum prudentia sua in magno erat honore, et Christianos inexplicabili odio persequebatur, huiuscemodi oratione ad bellum suscipiendum eos hortatus est:
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.