Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hoc autem haud insectandi gratia retulimus, utpote quod non, ut hominem infamia mulctarem, quem ne nominarim quidem, sed rerum 29 serie atque facinoris atrocitate coactus narraui, magnoque sacerdotum, quum et ipse sim sacerdos, dedecore scelus ipsum duntaxat commemorando execratus sum, quo caeteri religione sacri tam foedo deterriti exemplo caueant sibi. Quandoquidem uel hac precipue causa rerum gestarum cognitio sit salubris: etenim ui atque instinctu naturae pudor audiendi, quae turpiter fecimus, nos uehementer reuocat ad honestum. Sed iam eo, unde deflexit oratio, reuertamur.[ERROR: no reftable 1:] Coruinus a Bathere fugatur; solus Prior Veranensis ei cum paucis fortiter resistit. E
paludibus Albensis agri, ubi sedem regiam esse supra docuimus, amnis effunditur, et quia
limum uehit turbidusque labitur, At reguli factio, multitudo magna ex parte incondita atque ad dimicandum animis
minime parata, ubi uident armatos praeter opinionem suam cursu in se ac strictis gladiis ferri, impedimentis priuatae simul et publicę fortunae partim direptis, partim desertis,
ne ab hoste tergo instaturo, cui et iustior causa et aduersariorum consternatio animos
addebat, morantes opprimerentur, fugam capiunt, nulla magis alia re perterriti quam terribili specie Pauli Cinisii in prima acie magno animo uersantis, atque ad pugnam suos
adhortantis. Facile enim sua ille dux praesentia (utpote multis uictoriis clarus) et suis animum addere, et aduersariis formidinem incutere poterat,[ERROR: no reftable 1:]
cum plerique eorum, qui in
utroque erant exercitu, sub ipso stipendia saepius fecissent,[ERROR: no reftable 2:]
multorumque facinorum
eius, quae quidem res ad 30 maiestatem nominis maxime confert, testes essent.
Ac ne uictor hostis eos fugientes assequi posset, Bartholomeum Varanensem priorem, iuuenem impigrum, quendam Dalmatam, cui Paruo cognomen erat, et Iacobum
Scytham cum parte exercitus instantibus opponunt. Qui quidem pene soli, de quibus rex
Matthias benemeritus erat, beneficii memores reguli partes pro uiribus tutati sunt, si
modo gratitudo est rege amisso senatus auctoritati repugnare, atque nefariae conspirationi
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.