Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
eam Cappadociae partem, quae cum Cilicia continens est, iter faciens in Syriam monte Amano superato descendit, et prius quam ei hostium quisquam occureret, ad Orontem fluuium in agro Antiochensi castra posuit. Consauus Cauirius, ubi accepit Turcas in Syriam irrupisse, coactis octo millibus equitum, hosti obuiam magnis itineribus contendit. Plures autem eo numero equites confici nequiuerunt, propterea quod superioribus annis multi[ERROR: no reftable 1:] ex his pestilentia ac ciuili bello, uariisque aliis casibus interierant, nec in locum eorum, qui absumpti fuerant, alii ueteri instituto suffecti erant, principibus ob intestinas, ut fit, discordias priuatis potius rebus quam publicis studentibus. Iam rex Aegyptius in Pheniciam progressus Lyconta fluuium transmiserat, quum
Selynes, et ipse Adonio amne traiecto, haud procul ab Heliopoli communitis castris
consedit. In conspectu prope erant exercitus, neuter tamen regum omnes copias in aciem
prodire sinebat, alter alterius conatus metu mutuo expectantes. Nempe Turcis ueniebat
in mentem Bazethe Selynis patre regnante, quum de finibus certatum esset, saepius se a
Cercassis profligatos fuisse; rursus Cercassus uerebatur hostium multitudinem, uim magnam tormentorum, genus teli equis pariter et sessoribus terribile et perniciosum, praesentiam Selynis, quo quidem, praeterquam quod ne uictus
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.