Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 19 --

suis contumeliosum esse. Qui quidem rumor, ut sunt mortales ad credendum deteriora faciles, omnium fere principum animos ab Albertho extemplo auertit atque Vuladislauo conciliauit. Et re uera aliquando Alberthus in quodam concilio, cui pater eius interfuerat, cuidam ex Polonis principibus ob liberiorem uocem in regem emissam ira concitus intenderat manus osque uerberauerat.

Quare falso quidam opinati sunt regnum Albertho ablatum tum inconstantia Stephani Botheris, Transistranae Hungariae praefecti, quem ferunt, ut Vuladislauo fautor esset, a regina pecunia corruptum, quando uir ille aetate sua religiosissimus sit habitus, tum dolis ac astu Iani Boëmi, Varadinensium praesulis, cuius rei conscientia et pudore, ut sunt plerique alienae maligni interpretes mentis, sese praesulatu abdicasse fertur, ordinisque diui Francisci habitum sumpsisse, perinde ac timuisset, ne regnum Hungariae non sine suo periculo Vuladislauus retinere non posset, propterea quod ad ultimum prope discrimen Vuladislauo rege declarato regnum deductum esse uisum est, hostibus undique in Hungaros ingruentibus. Qui quidem tunc in mutuam ex simultatibus perniciem ruentes in sese finitimorum arma concitabant.

Sed neque hanc solum modo depositi praesulatus causam [ERROR: no reftable 1:] Iäno quidam inimicorum obiecere, quippe qui affingere etiam ausi sunt illum, ne reginae de regio matrimonio promissum exolueret, sese eo modo periurii notae subtraxisse, quasi aut solus id recęperit se facturum, aut quod una cum multis aliis pollicitus erat, solus praestare debuerit, quum praesertim omnino ridiculae atque insanę mentis sit credere quempiam alium id promittere potuisse, quod uidelicet et regii tantum 21 modo fuit arbitrii, et per ipsummet regem agendum. Qui quidem non modo talium pactione nuptiarum ad regnum Hungariae non est accitus, uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio.

Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab Hungaris dolose iniectam, quo illa pecunias, quarum copiam ingentem congessisse credebatur, in exercitum, qui aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua propter ego quoque eorum opinioni facile accedo, qui credunt Ianum nullius delicti conscientia, sed ex uoto monasterium petiisse.[ERROR: no reftable 1:] In quam sane sententiam grauiores fere uiri inclinant, quandoquidem neque sola electio Vuladislaui regis, uerum etiam insanae quoque Hungarorum mentes et consilia inquieta, priuatisque potius quam publicis rebus prospicientia regnum opibus ac armis ualidissimum prope pessum dederint, nedum conturbarint.

Neque gratiam Italae mulierculae tantum apud Hungaros ualuisse credendum est, ut ex illius uoto sibi regem constituerent. Nempe Italis Hungari, Boëmi ac Poloni adeo infensi sunt, ut illos eodem fere odio, quo et Iudaeos prosequantur, eorum maxime (has enim maleuolentiae causas inquirendo comperi) calliditatem atque auaritiam perosi. Quam profecto opinionem de Italis inde natam esse illis gentibus arbitror, quia aliquando

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.