Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 182 --

circiter Heluetios milites, quos haec aetas Suizaros appellat, rati Venetae reipublicae haud expedire Gallos ad Mediolanense imperium Neapolitanum regnum sibi adiungere. Consaluus hoc auxilio a Venetis adiutus, abiecto fugae consilio, coepit crebris ex oppido eruptionibus Gallos in dies magis magisque uexare, nec tamen ad aleam totius pugnae descendere, uerum ubi paulum procurrisset, statim in oppidum refugere, et quo magis hostium negligentia cresceret, metum ac diffidentiam simulare.[ERROR: no reftable 1:]

At Galli, insitam eorum socordiam prospera fortuna 217 fouente, in dies negligentiores atque ab secundis rebus, ut fit, magis solito incautiores esse, ac ueluti ipsi obsessi fame macerarentur, non autem hostes clausos obsiderent, labores detrectare, moram ac dilationem certaminis aegre ferre, in casum uniuersae pugnae obsidionis taedio Hispanos prouocare. Hostium enim noua auxilia a Venetis, ut dictum est, submissa ignorabant, nec consilium Hispani ducis animaduertebant. Qui quidem quod uiribus deerat, id fraude supplendum ratus, quum aliquandiu metum simulasset, tandem ostendit se ualde cupidum dimicandi, uerum edicto regis sui prohiberi, affirmans inter Hispanum et Gallum reges inducias esse, pacemque componi. Et re uera sub hoc ipsum tempus hi reges de pace inter se firmanda per inducias agebant.

Itaque Consaluus, uir caetera egregius, religione induciarum per dissimulationem spreta, qua scilicet citra famae iacturam se hostibus impositurum putauit, quia nondum inducias inter reges pactas nuntii palam attulerant, signum pugnae proponit, Francosque in agro Cethignolano decem et octo millibus passuum procul a Barleto agentes, propter spem proximam pacis certaminis securos, atque ob id ad praelium imparatos (credebant enim inducias esse) aggreditur. Galli re improuisa perculsi primo trepidare, mox collecto animo aciem instruunt, atque in hostem ex aduerso uenientem impetum faciunt, primoque congressu turbatum loco mouent Hispanum. Sed quia Deus regnum Neapolitanum Hispanis destinarat, dux Francorum, dum in primam aciem equo prouectus Gallos ad pugnam hortatur (nam Consaluus suos iam terga dantes ac fugam spectantes in pugnam reuocauerat), tormento forte ab hostibus misso ictus cecidit. Cuius casu Galli perturbati terga hosti confestim uertunt ac foeda fuga dissipantur, eademque facilitate, qua regnum Neapolitanum caeperant, amiserunt. Nulla enim fere gens est, quae minore animo aduersa ferat, celerioriue desperatione uictoriam hosti concedat. Vnde quum quidam Illyricus eques ― Barletum enim a Slauenis Illyrica gente haud parua ex parte incolitur ― tribus Gallis equitibus fugientibus obuiam esset factus, atque unum ex his una congressus ictu lanceae equo deiecisset, duo quoque reliqui statim infracto animo sese uinciendos Slaueno praebuerunt, quos magna omnium admiratione prae se agens Barletum compulit. Consaluus statim ab ipsa pugna cum uictore milite Neapolim eo laetior petit, quo paulo ante propior periculo fuerat, urbemque quamquam 218 in Gallos inclinatiorem, uoluntate ciuium laetisque populi dolorem dissimulantis acclamationibus ingressus est. Vultus enim et uox humana, uel quum maxime animo disparia sunt, seruire

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.