Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
213 fluit, duobusque ostiis[ERROR: no reftable 1:]
in mare euolutus insulam, in qua Lyssum oppidum nostra
aetate, ut supra diximus, exędificatum est, efficit. Drilo uero, cui Slaueni a pestilenti eius
aura Boianę nomen indiderunt, e lacu effluens Lygni Ego autem Docleae excidium in aquas terrae motu exortas haud quaquam contulerim, sed potius in Gothos, Hungaros, Slauenos, Sarracenos, quae quidem gentes non modo Docleam, sed et Salonas clarissimam Dalmatiae urbem, multasque alias Illyrici non ignobiles Latinas colonias fractis Romanis opibus deleuere. Huius praeterea tempestatis acerbitas Epidaurum quoque euertit, unde quaedam antiquae familiae a Romanis ciuibus originem ducentes cremata patria ad munitiorem locum commigrauere, in quo haud multis post annis Polimirum Belum Slauenorum regem, Roma, ubi aliquamdiu exulauerat, in Illyricum a principibus regionum accitum, urbem Rhacusam condidisse supra demonstrauimus. Et profecto urbes quoque ea lege statuuntur, ut aliquando, aeque ac caetera mortalium opera, consenescant atque etiam intereant, quamquam urbes ipsas restitui ac reuiuiscere interdum uidemus. Hungari inter Venetos et Turcas pacem restituunt; Talismanus Christum praedicans crudelissime necatur.
Iam Veneti diuturno bello defessi de pace a Turcis petenda belloque finiendo consilia eo intentius uoluere coeperunt, quia et mercaturae 214 eorum,
unde magna ex parte stipendium militibus suppeditabant neruique Venetae rei constabant, per bellum magnopere impediebantur, quae res opes etiam illorum uehementer
attriuerat, nec ullis fere Christianorum regum auxiliis, praeterquam solo nomine ac fama
Hungaricae magnitudinis adiuuabantur. Ad haec cura Italicarum rerum ipsos a Turcis
auertebat. Iam enim Lodouicus Aureliensis Duodecimus, Francorum rex, Italia
Circumpadana atque Mediolanensi imperio occupato, diuiserat cum Ferdinando
Hispano rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.