Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
uiribus adnitantur, elusum iri conatus, adeo ira atque indignatione accensi sunt, ut iniussi omnes pariter, quatenus loci angustiae permittebant, muris oppidi, qua parte iam diu quassati prociderant, succederent. Rex hanc animorum incitationem haud reprimendam ratus e tabernaculo propere egreditur, signumque pugnae dari iubet, adit per se milites, testis et spectator cuiusque uirtutis ac ignauiae futurus.[ERROR: no reftable 2:] Porro Turcarum animos, quum praelium ineunt, regis praesentia periculi immemores facit,[ERROR: no reftable 3:] quia praeterquam quod Turcae suos a Christianis in pugna caesos felices apud inferos fore arbitrantur, ingentia fortes uiros praemia manent. Hortatur eos ad operam sibi strenue nauandam magna proposita mercede, his pecuniam pollicetur, aliis agros, quibusdam praefecturas offert, nulli demum humilitatem suam (modo adsit uirtus) ad magnae cuiuslibet 203 fortunae gradum obfuturam affirmat; segnes contra asperis increpat uerbis, mortemque timidis minatur. Succedunt ergo ad murorum ruinas, strenui pariter et ignaui, illi praemio ac gloria
illecti, hi metu coacti. Caeterum nec a mari oppidanis quies ulla dabatur. Iacobus enim,
classis Turcaicae praefectus, quum suopte impulsus in Christianos odio, tum ut uanas
hostiles faceret suppetias, utpote quae culpa sua in oppidum importatae uidebantur, cum
parte nauium ad muros, qua occidentem spectant, accessit, scalasque applicare frustra
conatur, simul nauium, quae uento agitabantur, instabilitate, simul quia rupes, in quibus
ea pars muri extructa erat, inter salum et murum ipsum interiectae, prohibebant naues
moenibus admouere, licet inde oppidum opere haud satis emunitum esset, ut ubi ipsius
loci ac maris praesidio tutum foret. Sed quia Iacobus metu poenae obstinauerat animo
immissi in oppidum auxilii negligentiam egregio aliquo facinore compensare, quo specie
saltem oppugnationis inde ostensa uires oppidanorum distraheret, iubet suos per rupes
urbi appositas ascensu tentato muros adoriri, uirtutis, cuius mentione Turcae admodum
excitantur, praemiorumque, quae a rege pro nauata opera essent accepturi, identidem
admonendo. Hosteis insuper, ut erat stolida et procaci lingua, quod sane uitium
plaerisque nouis inest hominibus ― erat enim ex humili ordine ad eum gradum promotus
- uerbis obterit: luxum, mollitiem, rei militaris imperitiam, sordidae mercaturae arteis,
quas Veneti, ut plaerique maritimam incolentes oram, promiscue exercent, obicit.
Vade porro
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.