Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
libenter subit, atque eo minus, quia ex rebus bene gestis solum fere regem decus et gloria manet. Carolus amisso Neapolitano regno, quod sane, ut dictum est, non tam armis quam
uoluntaria incolarum deditione occupauerat, suisque ex tota Italia pulsis, secundam in
Italos, Venetos imprimis, decernit expeditionem, quam dum maximo conatu parat,
neruorum resolutione, quem morbum Graeca uoce Ferunt autem Aureliensem hoc consilio tantum facinus Alexandro Sexto Romano pontifice annuente admisisse, ne scilicet a Francorum regno Armoricae ciuitates, quas gentes nunc Brithones uocant, ad imperium et ius Annae, uxoris Caroli, spectantes deficerent, si illa alium uirum sibi matrimonio adiungeret. Haec enim mulier nulla in domo paterna uirili sobole superstite Brithonum regionem hereditario iure obtinebat. Nec mirum si tales nuptiae ab Alexandro Sexto Romano pontifice permissae sunt, quum et ipse Alexander filiam suam ex quadam adultera susceptam, atque cum principe Pisaurensium matrimonio coniunctam, e uiri thalamo aduersus leges pontificias abripuerit, atque alii in matrimonium sola fortunatioris coniugii spe dederit. Ludouicus Sfortia a Gallis regno pulsus cum thesauro ad Maximilianum Austriacum fugit. Lodouicus Sforcia ubi accepit Aureliensium ducem regem Gallorum creatum esse, ratus, ut erat, illum sibi infestum esse, atque inde rebus suis pestem impendere, quum ob quasdam ueteres simul et recentes offensas, tum quod ille, utpote legitima Philippi filia ortus, qui quidem ultimus Vicecomitum Mediolanense obtinuerat imperium iustiorem se ipsius Philippi haeredem existimabat, animo ualde laborare coepit, quanam potissimum arte imminens eluderet fatum. Iam enim iusta ultio appetebat pro fratris filio nefarie necato, alienoque imperio ui oppresso. Neque enim, ut impii arbitrantur, Deus negligit mortalia, quamquam hoc seculum seu mortalis uitae curriculum uidetur potius esse naturae quam iudicii. Itaque dum ab se pestem auertere conatur, Galliarum prius pariter et Germaniae
principibus nequicquam in nouum Francorum regem solicitatis, aduersus Gallicas copias
iam Alpes transgredientes atque in se aduentantes parat exercitum, propriis uiribus tandem sese postea quam externa deerant auxilia defensurus. Coacta igitur magna militum
ui castra in Ligustico agro ad urbem Alexandriam ducem exercitus sui locari iussit, ratus
et eo Gallos, ut euenit, primum irrupturos, et tutius se ibi quam in agro Mediolanensi
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.