Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 16 --
Matthiae filius, ex concubina ortus. Primi Boemi auditi sunt, quorum maior natu in hunc
ferme modum uerba fecit:
Posteaquam ad Vuladislauum, proceres Hungari, allatum est uos regi designando in
Rhacosium conuenisse campum, nemine exterorum ullam studiis uestris moram afferente,
statim ille in animum induxit regnum Hungariae a uobis petere, memor non tam eius
iuris, quod in hoc regnum habet, quippe qui Hungarorum regum stirpe ortus est, quam
uestrae libertatis. Itaque precibus magis quam propinquitate ad id niti censuit, propterea
quod quum omnium Christianorum more, tum antiquo Hungarorum instituto, ubi rex
sine liberis iusto matrimonio susceptis decessit, ad senatum, seu eos, qui nobilitate excellunt, regis spectat electio. Atque iccirco uos optimo animo ac consilio in campum
descendisse arbitratur, nihilque praeter honestum, ius gentium et uetustissimum
Hungarorum morem uestris factum iri suffragiis fere pro comperto habet.
Est enim ei persuasum uobis non minorem inesse iustitiam quam fortitudinem, prudentiam quam fortunam, rerum omnium copiam quam modestiam. Quae cum ita sint,[ERROR: no reftable 1:]
uestri arbitrii est uobis regem designare, prudentiae uero quam optimum deligere ad regnum. Nemo enim est uicinorum regum, 17 qui id frustra per se adipisci non speret, quod
uidelicet pro magnitudine imperii uestri non nisi suffragiis uestris et acquiri potest, et dari
debet. Nempe hae sunt Hungarici regni uires, ut circumiectae nationes magis cogitent
quemadmodum Hungaros offitio demereantur, quam ut quicquam noui consilii in eos
audeant inire. Quum igitur nulla externa ui ius regis cooptandi uobis imminui possit,
nemo est qui Boemorum regi Vuladislauo a uobis debeat anteponi, propterea quod in rege
creando duo uobis maxime spectanda sunt: alterum, ut in extincti regis locum proximus
quis sanguine, licet id fortunae omnino sit munus, sufficiatur (loquor autem de eo decessore, qui aut iure successionis regnauit, aut deficiente uero herede senatus ac nobilitatis
arbitrio ad regnum accessit, et ita imperium administrauit, ut eum sui ciues magis regem
quam tyrannum senserint); alterum, ut quam optimus, quae quidem laus tota eorum est,
qui regem creant, cooptetur.
Nam ut discedamus a Matthia, Iani Chugniadis filio, qui, ut probe nostis, nec ulla
cognatione stirpi regiae annexus fuit, et regnum Hungariae, praeterquam quod inuito senatu Hungarico occupauit, ita gessit, ut omnibus bonis non minus priuatae stirpis obscuritate quam tyrannide regno indignus uisus sit, trium nouissimorum ante Matthiam
regum Vuladislauus est uerus in hoc regnum haeres ac successor, siue eius paternum, siue
maternum respexeritis genus, quo quidem utroque omnibus Europae regibus, absit uerbo
inuidia,[ERROR: no reftable 1:]
antecellit. Placet autem id refferre non quidem per arrogantiam, sed quia et uos
generis nobilitatem magnifacitis, et reliqui mortales id per se amplum putant.
Est enim Andreae Casimiri, magni et iustissimi uiri filius, qui et belli et domi rex
egregius extitit, nepos uero ex fratre, atque iccirco hac quoque ex parte iustus successor
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
|