Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 116 --


Vendit Alexander claues, altaria, Christum:
Emerat ista prius, uendere iure potest.

Vnde omnibus persuasum est ipsum pontificem, qui uerius carnificis nomen obtinere debuit, Venetis quoque non solum consciis, sed etiam internuntiis, propter simultatem, quam cum rege Carolo habebant, ingentis pecuniae pactione ad hoc scelus a Bazethe esse inductum, qui quidem in securitatem suam, ut dictum est, fratrem e medio tolli magnopere optabat. Atque in hunc maxime modum Christiani, Turcis praesertim finitimi, a quibus minime oportuit, pene proditi sunt. Nam Bazethes, domestico metu liberatus, statim animo consilia uolutare coepit[ERROR: no reftable 1:] Christianos aperte oppugnandi, atque opportunitate rerum gerendarum, quae ad illam diem haudquaquam patuerat, uti.

Turcae cum Moldauis et Tartaris Poloniam misere depopulantur.

Itaque ubi Turcae, qui in Bazethis regno alicuius numeri erant, regis animum iam erectum, atque ad bellum inclinatum animaduertunt, spe nouarum expeditionum ― hi enim nihil minus quam ocium ferunt ― confestim pro se quisque arma, equos, clientes summo studio parare coeperunt, ducemque imprimis aduersus Polonos omnibus conciliabulis identidem flagitare, id maxime agitantes, ne non sine Turcarum dedecore Alberthi, Polonorum regis, minae impune transmitterentur. Igitur ex ueteribus prouinciarum praefectis Balys Marconius, qui et ipse ab Otomano longa cognatione genus ducebat, ratus, ut erat, iam tempus aduenisse, quo Bazethes facile ad bellum impelli posset, ad eum accedit, atque data facultate dicendi ita dixit:[ERROR: no reftable 1:]

Nemo praefectorum tuorum, rex Bazethes, antehac est ausus te ad ullam nouam expeditionem 136 suscipiendam adhortari, tametsi animi tui magnitudo et gloriae studium omnibus tuis satis perspecta essent, eo quod neminem latebat te non nisi iustis causis arma consuesse in hostem mouere, atque eos tantummodo bello persequi, qui te iniuria ultro affecerunt. Nunc autem prouocatus a Polonis, gente deside omniumque ignauissima, permitte, uti per me illi intelligant, quibus uiris tuum munitum sit imperium, et quam temere quiescentem lacesserint leonem. Certum est enim mihi, si me iusto exercitui praefeceris Poloniamque prouinciam mihi destinaueris, eam gentem tantis cladibus afficere, uti de caetero non modo non minentur Turcis, qui ductu et auspiciis Othomanorum bonam Asiae atque Europae partem subegerunt, uerum nomen quoque eorum perhorrescant. Nam si per te licuerit, quicquid agri inter Tyram et Carpatum montem ad regem Polonum pertinet, populabundus peragrabo, Rhoxaniisque mancipiis omnes regiones, quae tibi parent, explebo, terrasque regni tui, qua hae cultoribus uacuae sunt, captiuorum multitudine frequentissimas reddam.

Nec putes quicquam periculi ab illis gentibus nobis impendere posse. Luxu omnia ibi fluere audio,[ERROR: no reftable 1:] Baccho tantummodo indulgent et Veneri, quorum scilicet sacra per totum

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.