Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
sunt, qui id gloriae non Achmetho Cossicio, sed cuidam Mustaphae Epeirotae tribuant, qui sane, dum ad Bazethem contenderet nuntiatum illi paternam mortem, inciderat in quendam eundem nuntium Gemio ferentem. A quo quum percepisset, quo iter haberet, fingit se quoque eodem properare, atque parum cautum obtruncat. Quo facto et Gemio mora iniecta est sedem paternam inuadendi, et Bazethi spatium datum Constantinopolim, ante quam frater quicquam noui consilii 133 caperet, perueniendi. Bazethes igitur accepto regno, ut a pietate illud auspicaretur, patri regio more iusta
magnifice persoluit. Mox militibus praeter consuetum stipendium iterum satis large
donatis confestim aduersus fratrem qui iam in Bythiniam, qua ea Misiam contingit,
ingressus erat, Insula haec Liciae adiacet, urbemque nobilem eodem nomine uocitatam habet. Eam
sacerdotes, qui et In quatuor autem classes distributi sunt, quibus quidem omnibus unus praeest princeps, quem ipsi, ut diximus, Ad hos cum Gemius quinquaginta circiter fidis clientibus comitatus profugisset, credens apud Christianos, et hos quidem religione sacros, fidem inuiolatam fore, atque aliquid inde subsidii afflictis rebus accessurum, statim in custodiam traditus est. Interiectis
aliquot diebus Rhodii equites ex collegii 134 decreto mittunt ad Bazethem cum his
mandatis oratores, ut scilicet, si uellet fratrem in perpetua teneri custodia, solueret
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.