Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
quos Moldouios uocant, imperio suo adiuncturus, quibus scilicet in ditionem redactis de proximo bellum Turcis inferret. Sed nihil diu simulari potest: nam quod Alberthus longe alia, quam quae prae se ferebat, animo agitaret, mox detectum est. Turcae duo castella, a Bazethe, Turcarum rege, de Moldouiis aliquot ante annis occupata, praesidiis obtinebant ― Moncastrum alterum, alterum Celias incolae uocant ― utrumque autem in Getico agro ipsius Istri ripis impositum est. Igitur Alberthus, ut dictum est, simulans amicum se Getis esse, atque aduersus Turcas propugnatorem defensoremque futurum, pollicitus erat, ante quam quicquam rei gereret, haec castella oppugnatum ire, recaeptaque Moldouiis restituere. Sed quum animo proposuisset, prius quam Turcas aggrederetur, 127 Moldouiam in potestatem redigere, quo, praeter quam quod Geticae fidei parum credendum putabat ― differunt enim Valachi a Romana ecclesia non religione, sed ritu sacrorum ― suo non alieno arbitratu sociorum uiribus operaque in Turcas uteretur. Omissis interim Celiis atque Monocastro, munitioribus Getarum locis praesidia imponebat, per speciemque tutandae Moldouiae aeque ac regem imperiosissimum sese gerebat. Hi Turcas contra Polonos excitant. Stephanus Carabogdanes eo tempore Moldouiis imperitabat, uir licet aetate iam exacta, animo tamen ad bellum satis promptus.[ERROR: no reftable 1:] Is, plane perspecto Alberthi consilio, simul suis ipsius uiribus imparem se illi iudicans (neque enim solo Hungarorum auxilio satis confidebat utpote ab Vuladislauo Alberthi fratre misso), Turcas, a quibus, ut diximus, tributi pensione in amicitiam receptus erat, in auxilium concire statuit, quo scilicet Polonis maiorem incuteret metum, quippe Turcarum nomen id temporis, ob imperium partim in Asia, partim in Europa late patens, maximum erat. Geta igitur regem Turcarum ad bellum aduersus Polonos sumendum hunc in modum per epistolam est hortatus:
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.