Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 102 --

Deus uult esse destitutos. Quod profecto, quum saepe alias, tum nostra aetate in tribus, ut nunc est Italorum captus, opulentis Italiae imperiis, Neapolitano, Mediolanensi, et Veneto declaratum est, quorum mutationem, et miserabiles casus, quoad res susceptae permiserint, suo loco opportune narrabimus.

Pauli Cinisii mors; Laurentii Vilaceni seditio, Vylaco recepto, a Vuladislauo rege comprimitur.

Vuladislauus ea parte regni perlustrata, quae ultra Danubium ueteribus Dacia dicta est, nunc, ut supra meminimus, ab Hungaris Transyluania nuncupatur, iam ad confluentes Thibisci, unde Danubius mutato nomine Ister appellatur, peruenerat. Ibi cognoscit Paulum Cinisium usque ad Ciabrum amnem, Muranam dicunt incolae, finesque Inferioris Moesiae populabundum progressum, atque ingenti praeda ex agro Turcaico abacta subita correptum morte. Ingemuitque haud secus quam si amicissimi mors est nuntiata,[ERROR: no reftable 1:] tametsi dicto eius non admodum fuisset audiens.

Nam quum ille, duobus fere annis ante quam excessisset uita, usum linguae syderatione amisisset, atque ideo prouinciae administrandae haud satis idoneus putaretur, abrogatam tamen usque ad obitum rege inuito obtinuit praefecturam. Hic sane uir, humili natus loco, per omnes militiae gradus ascendens nulli secundus inter duces militum aetate sua extitit, saepius cum hostibus Turcis maxime 119 conseruit manus, semperque fere uictor discessit, nec profecto uitae finem uotis suis minus respondentem sortitus est. Nempe in expeditione aduersus Turcas, et ipsi immori uictoriae semper exoptauit.

Sub idem tempus allatum est ad regem quaestores eius, dum tributum iam diu institutum more consueto a colonis regni exigunt, a Laurentio Wilaceno male habitos, atque aliquot principes Hungarorum in regem coniurasse; nec ab hoc consilio quidam summae tum auctoritatis, tum integritatis uiri, falso (ut existimo) nominati, quo regi maiorem inimici inferrent formidinem, abesse nunciantur. Regis quoque Matthiae uxorem, credo spreti coniugii iniuria, fama fidem faciente, inter coniuratos fuisse rumor erat, qui quidem, utpote uanus, huic foeminae nulli extitit fraudi. Quae res etsi magnam regi incusserat solicitudinem, nequaquam tamen animum demisit, siue aduersariorum contemptu, siue insita animo constantia. Itaque exploratis inimicorum consiliis confestim cum suo comitatu et parua militum manu, quae praesto aderat, ratus celeritate anteuertenda esse hostium consilia, nec his ad uires colligendas spatium dandum, Wilacum acurrit, tormentis ad diruendos, si opus foret, muros secundo Danubii amne ocius conuehi iussis. Laurentius cognito regis aduentu Vuiloco profugit, monitis nequicquam suis uti saltem arcem urbis a regis impetu defenderent, sese propediem cum exercitu, adiuncto priore Varanensi et Iacobo Scytha, affuturum pollicetur.

Vuilacenses ubi uident regem cum paruo exercitu muris succedere, portis apertis armati erumpunt. Rex haud suspicatus oppidanos extra muros pugnam inituros nec

Vade retro

Vade porro


Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.