Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
tormentum, nulla re neccessaria ad emittendum lapidem instructum, metu hostibus incutiendo collocauerant oppidani, in re trepida id consilii capientes. Vanum auxilium et inutile comentum fuit suomet prodendis consilio. Nam quod locus absque praesidio esset, quodque tormento nec puluis accensibilis, nec pila missilis inesset, sed ad terrorem 75 duntaxat hostium in conspectum datum, Alemani muris obequitantes facile animaduertere, nullo praesertim in muris propugnatore conspecto, qui eos missilibus arceret, cuius rei dubitatio statim exempta est, ubi quorundam captiuorum affirmatione id ita esse compertum est. Laeti igitur, utpote occasione praeter spem oblata, ad portas oppidi clamore sublato
succedunt. Oppidani metu attoniti inter stuporem festinationemque, quae semper
improuida est,[ERROR: no reftable 1:]
male obserant portas: nam fores liminibus admotas haud ualido firmant
obice. Itaque his nullo ferme resistente effractis, in oppidum Alemani irrumpunt.
Nicolaum, ut euenit illis qui pecuniam saluti anteponunt, una cum filio capiunt, thesauroque, qui ingens fuisse dicitur, ueluti consulto hostibus seruato (tanta inest auaritiae
coecitas) potiuntur. Sogorae praesidio collocato captiuisque secum abductis Albam
repetunt, mulieribus, quae eo plurimae confugerant, memorabili praefecti continentia
absque ulla pudicitiae iactura emissis. Addita insuper uox praeclaro facto congruens.
Nam cum quidam militum conspicatus insignis formae puellam libidine exardescens
haud imperaturus sibi uideretur, malum ei minatus, Non cu Balathon, Hungariae lacus, describitur; monachi cuiusdam latrocinia et supplicium; Cinisius Austriacos cohibet; Hederius Banus feliciter contra Turcas pugnat. Caeterum
quum pallantes Alemani subinde agerent praedas, totam circa regionem cum lacu
Peïsone, quem incolae Porro hic lacus magnitudine sua et natura aquae, piscibusque, quos[ERROR: no reftable 1:]
suauissimi
diuersique ab aliis fert saporis, est memorabilis. Nam quum, quod in tota Hungaria
humoris est, per hyemem gelu astringatur, haec sola aqua raro admodum congelascens,
continuis ferme anni temporibus pisces subministrat. Campi ei adiacentes sicut frugibus
sunt foecundi, ita et colles ripis eius imminentes gignendis uuis huberrimi,[ERROR: no reftable 2:]
caeterisque
uarii generis arboribus 76 felicissimi, nec ulla ex parte maritimae cedentes amenitati. Et
Crijevic Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522]: Commentarii de temporibus suis, versio electronica, Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, ed. Vladimir Rezar [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [tubero-comm.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.